Quaderni Derviesi

Cerca

HomeDocumentiDerviesiTerritorioVarieAbbonamentiIniziativeCuratoreLicenza

Documenti

Le origini

Il Trecento
  Statuto del 1389

Il Quattrocento

Il Cinquecento

Il Seicento

Il Settecento

L'Ottocento

Il Novecento

Quaderni Derviesi / Documenti / Le origini /

Testamento di Rotprando (814)

Nell'anno 814, poco dopo la morte di Carlo Magno (29 gennaio), mentre Bernardo era Re d'Italia, Rotprando detto Prando fece redigere il proprio testamento al notaio Nanno.

Tra le altre cose, lasciò alcuni terreni posti a Dorio (indicato come Dauri), Cacino e Banialla all'oratorio di san Quirico di Dervio e una donazione per messe e candele per sé e i propri genitori a san Pietro, da alcuni identificata con la Prepositurale di Dervio.

Si può supporre che Rotprando fosse un ricco, forse nobile, abitante sull'Isola Comacina, dato che l'unica casa citata è posta sull'isola.

Non si parla direttamente di discendenti a cui lasciare beni. Si parla soltanto di un Punno (o Punnone) che aveva la possibilità di comprare alcuni terreni.

Inoltre è da sottolineare l'importanza del Monastero di sant'Ambrogio a Milano (indicato come possibile destinatario di alcuni beni) considerando che nel 905 venne tenuto a Bellano un processo in riferimento ad alcuni diritti e privilegi del monastero stesso.


Regnante domino nostro Bernardo vero excellentissimo rege anno regni ejus hic in Ædalia secundo tertio die mensis martii indictione septima.
Rotprando qui est Prando vocadus filio bone memorie Sicuemari de Vuatingo presens presentibus salute dixi: Dum homo in hoc seculo est semper debe considerare unde in hoc seculo et in fuduro aput onnipotente domino mihi morire ignoscat
Et ideo ego qui supra Prando primis omnium volo adque instituo ut habeat oradorio Sancti Quirici in Derve positur videtur de viniola ad presente diae obedi mei et abeat portione mea de Valtelina ex integro et ipsa casas in insula una cum territorias ad ipsa casa pertinentes ex integro et abere suprascripto oradorio Sancti Quirici terradoriis mei in Dauri ad presente diae obedi mei et volo adque instituo ut portione mea de Banialla et Cacino seo et domo cortile meo in Bioda et omnia ad suprascripto domo coltile pertinente ex integro.
Et si Punno iste suprascripte tres locas comperare voluerit ut habeat iste tres locas in sua potestade et ipso precio quod exinde dederit per ipso Punone distribuere debeat pro anima mea secundum Deo cui melio perviset unde pariter habeameus mercede.
Et si forsitans Punno ipse suprascripte tres locas emmere noluerit tunc post diae obedi mei deveniat in potestate et jura Sancti Petri pro missa et luminaria mea vel parentorum meorum vel abere oratorio Sacti Prodaci in Vercoriaco post diae obedi mei territoria juris mei in ipso vico Vercoriaco mea portione ex integro.
Et volo si Punno terredoriis meis in Mediolano emmere voluerit volo ut ipse Punno deat duas liberas de argento Deusdedi Abati de Monasterio S.Ambrosi, ubi eius sancto corpo requiiscet, pro anima mea et abeat suprascripte res meae super ponte sancti Eustorgii ex integro in sua potestate faciendi qui voluerit.
Et sic set firme et stabile tamquam ego eis cartola legitimam venditionem emuissiset; nam si Punno ipse suprascripte res emmere noluerit tunc postea deveniat in potestate in monasterio S.Ambrosii ubi Deusdede abas esse videtur post obedi mei pro missa et luminaria mea.
Et volo iste suprascripte terredoria quas suprascriptis locas venerabilias dedit, volo si ipsi homini mei si in ipsa sese devoluerit, volo ut omnes operas, que facere consuidudo habuere, omnes sint earum concesso; tanto ipso fisco vel censo redere deverit ad suprascriptas tradatoriis, qualiter mihi fuerunt consuidudo redere, nam amplius eorum nulla super posita facere non deveant, et de persona sua liberi et assoluti permaneat, sicut in anteriore judicatum instituit, quia omnia sic mea volunta degrevet.
Quam enim judicatis posicione suo ordinatione Nannone Notario scrivere rogavi et subter cum testibus obtoli roboravi. Acto Vattingo.
Signum + manus ab suprascripti Prandoni qui hac dispositione suo traditione fierit rogavit
Signum + manus Benedicti filio quondam Orsoni
Signum + manus Laboni filio quondam Orsoni de Baregias testes
Signum + manus Reginualdi filio quondam Arioaldi de Trevesine habitatur testes
Signum + manus Lamessioni filio quondam Lobone de Angilo testes
Signum + manus Sigeprandi filio quondam Deusdedi de Vatingo testes
Ego Lazaro in hunc judicatu rogatus a Prandone me testes subscripsi
Ego qui supra Nanno nodario scriptor hujus dispositione suo ordinatione vel absolutione post roborada complevi et dedi


Fonte: ASMi, Museo diplomatico, cart. 2, 9/36


Le serate
Per l'uscita di ogni numero dei Quaderni Derviesi si svolge una serata legata alla storia locale.
Calendario serate


Sezione di dervio.org

Copyright (c) 2001-2003 Michele Casanova
E' garantito il permesso di copiare, distribuire e/o modificare il contenuto di queste pagine, seguendo i termini della Licenza per Documentazione Libera GNU, Versione 1.1 o ogni versione successiva pubblicata dalla Free Software Foundation.



Inizio pagina